PRIMITIAE frugum aliarumque rerum

PRIMITIAE frugum aliarumque rerum
PRIMITIAE frugum aliarumque rerum
eô fine Deo offerri consuevêre, ut in iis reliquae omnes sanctisicarentur. Sic Primitiae arborum offerri iussae sunt Levit. c. 19. v. 23. 24. quod hôc ordine fiebat: Tribus primis, a quo plantatae erant, annis, praeputiatae censebantur, adeoque nec edere, nec vendere, nec ullâ ratione fructibus earum frui licebat: Annô vero quartô omnis fructus earum, sancta res erat laudationum Iahovae. Nempe vel dabantur Sacerdotibus, Numer. c. 18. v. 12. 13. vel comedebantur coram Iehova, sicut decimae secundae solebant, vide Talmud Bab. in Magnas herscheni c. 1. Annô demum quintô iis vesci quilibet poterat: Et haec proprie πρωτογεννήματα dicuntur Scriptoribus. Sic cuiuscumque annui reditus primitiae, proprie Ἀπαρχαὶ dictae, similiter offerebantur. Et primo quidem manipulus frugum, Levit. c. 23. v. 10. sub initium messis, die 15. mensis Nisan: Dein panes agitationis duo, v. 17. sub finem eius, die Pentecostes: reperiunturque ambae hae Primitiae appellatae Thenuphoth, ibid. Offerebant porro Primitias cuiusque massae, Numer. c. 15. v. 20. nimirum vigesimam quartam eius partem, quam Sacerdotibus exhibebant; quo respiciens Apostulus ait, Quod si primitiae sanctae, etiam massa. Rom. c. 11. v. 16. Ex area etiam oblationem facere tenebantur, loco Num. cit. quae duae posteriores dictae leguntur Therumoth; et a prioribus in eo differebant, quod Therumoth hae offerebantur, per modum elevationis, ad indigitandum, Deum esse caeli aeque ac terrae dominum. Thenuphoth vero, per modum agitationis, ab Ortu in Occasum, a Meridie in Septentrionem, ut significaretur, totius mundi Dominum esse Iehovam. Interim licet quatuor sic essent Primitiarum genera, communiter tamen ultimum solum Primitiarum nomine ab Auctoribus tractari deprehendimus. Distinguebant autem has Rabbini in duas species; quarum una Biccurim Talmudicis, Primitias continebat tritici, hordei, vitis, ficus, malogranati, oleae et mellis: Altera, Theruma, complectebatur Primitias frumenti. musti, olei et velleris ovium, Deuter. c. 8. v. 8. et c. 18. v. 4. Vide quoque Numer. c. 18. v. 12. Et quidem, quoties iis de Primitiis sermo, faciunt illud nomine Biccurim, dicuntque has esse primitias illas, quas toties iussus fuerit Populus afferre in Sancturaium: De his vero intelligendum est illud, Rabbinorum, Quidquid eduliorum exterra incrementum capit, obnoxium est primitiis Therumae et decimis. Graeci hoc posterius oblationis genus ἀφωρισμὸν i. e. Separationem appellant: quo alludens Paulus se vocat άφωρισμένον εἰς Ε᾿υαγγέλιον Rom. c. 1. v. 1. Vide quoque Actor. c. 13. v. 2. Utrobique ad minimum decimam sextam totius partem Primitiarum locô offerri debuisse, colligitur ex Ezech. c. 45. v. 13. Qui vero decimam quartam partem offerebant, quae maxima in hoc genere oblatio erat, vocabatur Theruma gnaiin iopha, Oblatio oculi boni: Coeterorum, qui decimam quintam consecrabant, Theruma benenith, i. e. Oblatio mediana, dicebatur: Sicut qui praecise decimam sextam solvebant, appellabantur Theruma gnaiin ragna, i. e. oblatio oculi mali. Unde Seniorum traditione inter decimam sextam et decinam quartam partem definitae Primitiae sunt: sed Pharisaei, ut reliquis sanctiores viderentur, inter decimam quintam et decimam tertiam, illarum modum statuerunt; sic ut apud eos sordidus haberetur, qui priorem. liberalis demum, qui posteriorem solvisset. Vide Epiphanium contra Pharisaeos, p. 11. Quô antem ritu Primitiae, dictae Biccurim, offerri consueverint, prolixe explicatur, Deuter. c. 26. v. 2. s. qui cum Prophetarum tempore paulum immutatus videatur, eum ex Maiemonide in Biccurim c. 4. sect. 16. subiungam. Ita enim is, Quoties Primitiae colligebantur, singula oppida alicuius regionis conveniebant ad urbem praecipuam, ut iter simul ingrederentur; dictum enim Proverb. c. 14. v. 28. in multitudine populi est decor Regis. Pernoctabant autem et diversabantur, in vicis civitatum, non in aedibus, pollistionis metu, postridieque perrecturis dicebat Dux agminis, Surgite, eamus Sionem, ascendamus in Civitate Iehovae Dei nostri. Agebant vero ante se bovem cornibus inauratis et sertô oleaginô insignem, quô septem praefatorum fructuum Primitiae indigitabantur. Similiter Tibicen praecedebat, donec Hierosolymam perveniretur laetique incantabant, ex Psalmo 122. v. 1. Laetor de eo, quod dicitur mihi, domum Iehovae adeamus. Quo forte respiciens Esaia, c. 30. v. 29. Illud canticum, inquit, fruturum est vobis, ut noctis, quâ sanctificatur Festum: et laetitia animi qualis est euntis cum tibia, ut veniat in montem Iehovae, ad rupem Israelis. Sed hominum inprimis Primitiae, nempe Primogeniti, ut et animantium, sacrae erant Iehovae, eo quod, cum primogenitum omne in Aegypto Deus percusserat, solis Israelitis eorumque primogenitis pepercisset, Exod. c. 13. v. 2. At primogenitum hominis, et primogenitum iumenti immundi redimebatur, a nato uno mense, secundum aestimationem eorum, argenti quinque siclis, prout siclus sanctuarii, Numer. c. 18. v. 16. quae pecunia Sacerdotibus dabatur. quo videtur respicere Petrus 1. Ep. c. 1. v. 18. cum ait: Non corruptibilibus rebus argentô vel aurô sumus redempti, etc. Primogenitum vero bovis, aut ovis, aut caprae, redimi non poterant: sed oportebat sanguinem eorum spargi super altare, et adipem illorum adoleri, in odorem gratum Iehovae, Numer. c. cit. v. 17. caro vero Sacerdotibus cedebat, etc. Vide Thom. Godwyn. de ritibus Hebr. l. 6. c. 2. Andr. Rivetum, Comm. in Exodum, Alios. Neque sacri huius ritus nulla umbra ad Ethnicos sparsa est. Unde Aegyptii olim solebant, messis tempore, τοὺς πρώτους ἀμηθέντας ςτάχυς, primitiis spicarum oblatis, plangere iuxta manipulos, et Isidem invocare: In quibusdam etiam urbibus, τοῖς Ι῾σείοις, festo Isidis, in pompa tritici et hordei vascula circumferre, apud Diodor. Sic. l. 1. Sic vetere Triptolemi institutô, ἀπαρχαῖς καρπῶν, i. e. Primitiis frugum, venerabantur Deos Athenienses, quae lex θεσμὸς αἰώνιος τοῖς Α᾿ττίδα νεμομένοις κύριος τὸν ἅπαντα χρόνον, Lex antiquissima aeternaeque auctoritatis in Attica, dicta est. Sam. Petitus Comm. in Leges Atticas l. 1. tit. 1. Hyperborei etiam per Virgines probatissimas Primitias frug um Apollini Delio missitare consuevêre, teste C. Iul. Solinô, c. 21. Vide quoque supra Proemetium. Iano itidem Primitias omnium sacrorum fuisse oblatas a Romanis, Thom. Dempster. docet Paralipom. in Rosinum, l. 2. c. 2. Sed et Lares τȏυ προφορνηάτων, primitiarum, oblatione cultos ait Horatius, Serm. l. 2. Sat. 5. v. 12.
—— —— dulcia poma
Et. quoscumque feret cultus tibi fundus honores,
Ante Larem gustet venerabilior Lare dives.
Hinc Tibullus spicis et uvâ, l. 1. El. 10. v. extr. Iuvenalis floribus, violâ inprimis, Sat. 10. v. 89. 90. etc. Larem coronant. Nec omittendum, quod veteres Romanos ne degustâsse quidem novas fruges aut vina, antequam Sacerdotes primitias libâssent, scribit Plin. l. 18. c. 2. ut de aliis gentibus in praesens taceam. Vide quoque supra in voce Ciricsetum, it. Praemetia: uti de mercium primitiis, Diis itidem a Mercatoribus offerri solitis, supra voce Polluctum; et de pomorum primitiis aliquid, voce Poma.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”